SABELLINAE Pelles

SABELLINAE Pelles
SABELLINAE Pelles
apud Hovedenum p. 758. Petiit ab Episcopo Lincolniensi, singulis annis unum mantellum furratum de Sabellinis, a Sabelo, nomen habent. Est autem Sabelum martes, Gallis Marte, mustelae species, nobili pelle insignis: Anglis iisdemque Gallis olim, Sable; tametsi martes a Sabelo distinguant ferme Scriptores omnes. Hinc Alanus de Insulis in Planctu Naturae, Illic martes et sabela semiplenam palliorum pulchritudinem corum postulantem subsidia, suarum nobilitate pellium ad plenum deducebant etc. De vocis etymo, et plura hanc in rem vide apud Car. du Fresne in Glossar. et Disserta. I. ad Ioinvillam p. 137. nec non Henschium ad Vitam S. Guthlaci num. 17. Infra quoque ubi de pellibus Zebellinis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ZEBELLINAE Pelles — apud Venetum, l. 3. c. 47. Inter parva vero animalia est quaedam species apud illos (Tartaros) quae delicatissimas suppeditat pelles, quas vulgo Zebellinas appellant: alias Sabellinae, item Zobellinae, a sabelo seu sobelo, Anglis et Gallis olim… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”